X

Historia

Tempora praeterita

Universitas Cracoviensis schola antiquissima est et una ex antiquissimis, quae in hac Europae parte conditae sunt. Fundata est die 12 mensis Mai anno 1364 a Casimiro Magno, rege Polonorum. Studium Generale - sic enim universitas tempore illo vocata est - e tribus facultatibus constabat, quae fuerunt: Facultas Artium Liberalium, Facultas Medica et Facultas Iuridica. Fundatore vivo duae primae facultates iuvenes erudiebant. Cum rex mortuus esset, universitas cessit.

Sub finem saeculi XIV frustra opera data est, ut Universitas revivesceret. Sed die 26 mensis Iulii anno 1400 a Ladislao Iagellone rege iterum fundata est. Ad quam rem multum profuit pecunia, quam testamento reliquit Hedvigis regina. Universitas aucta est Facultate Theologica, quae anno 1397 legitime condita est. Vetustissimum et summum collegium universitatis primo Regale vocatum est, postea autem Maius. Universitas, in urbe principe Regni Poloniae condita, numquam cessit. Itaque admonet de perpetuitate Reipublicae Polonorum et efficit, ut Cracoviae plurimi iuvenes optime erudiantur.

Saeculo XV Universitas floruit. Itaque plurimi iuvenes e tota Europa Cracoviam veniebant. Omni anno ducenti studiosi in album Almae Matris inferebantur. Praeter Polonos studiis operam dabant: Rutheni, Lithuani, Germani, Bohemi, Helveti, Angli, Nederlandenses, Francogalli, Itali, Hispani, Tatari. Quod ad professores attinet, magnam gloriam sibi paraverunt imprimis iurisperiti, mathematici et astronomi. Stanislaus de Scarbimiria et Paulus Włodkowic ad ius internationale excolendum plurimum contulerunt. Digni, de quibus mentio fiat, sunt etiam mathematici, astronomi et geographi: Martinus Król de Żurawica, Ioannes de Glogovia, Adalbertus de Brudzewia, Matthias Miechowita. Eodem tempore in numero studiosorum fuit Nicolaus Copernicus, qui anno 1491 in album Almae Matris illatus est.

Saeculo XVI medio res in peius mutatae sunt. Reformatione Europa in varias religiones divisa et novis universitatibus conditis factum est, ut nulli iuvenes exteri Cracoviam venirent. In Polonia viri nobiles studiis superioribus omissis magistratus gerere potuerunt. Qua re factum est, ut oppidani in nostra Alma Matre studiis vacarent. Sed novae universitates conditae, scilicet Universitas Vilnensis et Zamosciensis, et scholae iesuitarum iuvenes captabant. Saeculo XVI in Alma Matre nostra eruditi sint viri, qui in re publica versabant, episcopi et scriptores - Nicolaus Rej, Ioannes Kochanowski, Andreas Frycz-Modrzewski, Stanislaus Hozjusz, Martinus Kromer. Inde a fine saeculi XVI Universitas Academia Cracoviensis vulgo vocari coepit.

Saeculo XVII Universitas cum iesuitis aemulabatur, qui operam dabant, ut omnes iuvenes Cracovienses erudirent. Eodem tempore Academia scholas condidit sibi subiectas, quae coloniae academicae vocabantur. Quod ad viros huius aetatis illustres pertinet, nominandus est mathematicus Ioannes Brożek et Ioannes Sobieski, qui postea rex Poloniae creatus est et anno 1683 prope Vindobonam Turcas devicit.

Anno 1773 Commissio Educationis Nationalis condita est et ea res ad Universitatem Cracoviensem vim habuit magnam. Commissio illa enim sibi proposuit, ut rationes iuvenum erudiendorum mutarentur. Itaque sacerdotem Hugonem Kołłątaj Cracoviam misit, ut universitatem reformaret. Annis 1777-1786 quattuor facultates sublatae sunt, in quarum locum duo collegia creata sunt, scil. Collegium Morale (theologia, ius et litterae) et Collegium Physicum (mathematica, physica et medicina). Iuvenes - theologia excepta - lingua Polona adhibita erudiebantur. Viri doctissimi vocati sunt, ut iuvenes erudirent, in quorum numero fuit Ioannes Śniadecki, mathematicus et astronomus. Opera collata est in scientias naturales et exactas. Constitutum est, ut observatorium astronomicum, hortus botanicus et clinica academica aedificarentur. Quae res cum fierent, universitas Schola Princeps Regni Poloniae vocata est.

Cum anno 1795 civitates vicinae terras Poloniae tertio inter se distribuissent, Cracovia Austriae adiuncta est. Abhinc Universitas Schola Princeps Cracoviensis vocata est. Anno 1805 Schola illa cum Universitate Leopolitana coniuncta est et Schola Germanica facta est. Schola Polona denuo facta est anno 1809, cum Cracovia Ducatui Varsaviensi adiuncta esset. Post Congressum Vindobonensem anno 1815 habitum Cracovia Urbs Libera vel Res Publica Cracoviensis facta est. Universitatis professores eo tempore multum valuerunt. Universitas patere debuit Polonis, qui in Austria, Russia et Prussia vitam agebant, sed harum civitatum rectores impedimento fuerunt. Anno 1817 schola nostra Universitas Iagellonica vocari coepit. Cum Cracovia Urbs Libera cessisset et urbs anno 1846 Austriae adiuncta esset, universitas in modum Austriacum constituta est et professores denuo lingua Germanica usi sunt.

Nova aetas

Saeculi XIX parte posteriore Austria Polonis Galiciae incolis autonomiam concessit. Qua re factum est, ut universitas scientiis excolendis atque auctoritate mirum quantum cresceret. Professores denuo lingua Polona usi sunt. Anno 1887 Collegium Novum aedificatum est. Scientiae mathematicae, naturales et humaniores florere coeperunt. In historiographia eminuerunt Iosephus Szujski et Michaël Bobrzyński, qui scholam historicam Cracoviensem condiderunt. In historia litterarum gloriam consecutus est Stanislaus Tarnowski, in linguarum doctrina Ioannes Baudouin de Courtenay, in chemia Carolus Olszewski, in physica Sigismundus Wróblewski et Marianus Smoluchowski. Quotannis mille fere iuvenum veniebant e terris, quae Poloniae ademptae sunt, atque e tota monarchia Habsburgorum. Praeter Polonos veniebant Iudaei, Rutheni, Ucraini, Albarutheni, Germani, Bohemi, Moravi et alii Slavi. In quorum numero fuit Bronislaus Malinowski, qui postea anthropologus famam sibi toto orbe terrarum paravit. Non est omittendus Ivo Andrić, qui scriptor celeberrimus praemio Nobeliano ornatus est.

Libertate a Polonis anno 1918 recuperata Universitas floruit. Quattuor millia iuvenum studiis operam dabant. Gloriam adepti sunt multi professores, in quorum numero fuerunt philologi (Ignatius Chrzanowski, Casimirus Nitsch, Thaddeus Sinko), historici (Romanus Grodecki, Ladislaus Konopczyński), archaeologi (Thaddeus Sulimirski), iurisperiti (Raphaël Taubenschlag), Fridericus Zoll), mathematici (Stanislaus Zaręba, Thaddeus Banachiewicz), chemici (Leo Sternbach iunior, Leo Marchlewski) et multi alii. Facultas agricolaris condita est (anno 1923), sedes Bibliothecae Iagellonicae aedificata est (anno 1939).

Die 6 mensis Novembris Germani insidiose coegerunt 180 fere professores et operas in Collegio Novo, ut eos in castra concentrationis conicerent. Complures in castris illis mortui sunt. Complures professores Cracovienses, qui praefecti militum fuerunt, a Sovietis capti sunt et iussu Stalini anno 1940 in Katyń trucidati. Quae cum ita essent, anno 1942 octingenti fere iuvenes clam erudiri coepti sunt. In quorum numero fuit Carolus Wojtyła, qui postea Ioannes Paulus II pontifex maximus creatus est.

Anno 1945 amplius quinque millia iuvenum in album relata sunt. Inter quos fuit Vislava Szymborska, quae postea poetria inclaruit et praemio Nobeliano ornata est. Cracoviam venerunt viri feminaeque, qui fine orientali mutata Leopolim et Vilnam relinquere coacti sunt, atque ei, qui Varsavia ab hoste crudelissimo deleta novam sedem sibi quaerebant. In Polonia a regimine communistico oppressa Universitas multas mutationes subiit. Tres facultates sublatae sunt, scilicet theologica, agricolaris et medica. Inde ab anno 1948 stalinismo, qui dicitur, saeviente universitas tempora tulit pessima. Viri docti, qui gloriam sibi paraverunt magnam, pulsi sunt. Sat sit afferre philosophum Romanum Ingarden, historicum Ladislaum Konopczyński et oeconomiae peritum Adamum Krzyżanowski. Qui rerum status flebilis mansit usque ad annum 1956, quo professores pulsi reverterunt. Anno 1968 et anno 1981 iuvenes plurimi demonstraverunt sibi regimen communistarum non placere.

Sed in Universitate Iagellonica viri doctissimi scientiis litterisque excolendis atque iuvenibus erudiendis operam dare non destiterunt. Qui fuerunt: litterarum Polonarum periti: Iulius Kleiner, Stanislaus Pigoń, Casimirus Wyka, physicus Henricus Niewodniczański, historici: Ioannes Dąbrowski et Henricus Wereszycki, botanicus Ladislaus Szafer, psychologus Stephanus Szuman, historicus iuris Adam Vetulani, iurisperitus Ludovicus Ehrlich, linguarum peritus Georgius Kuryłowicz, astronomus Casimirus Kordylewski, biologus molecularis Ioannes Zurzycki, mathematici: Thaddeus Ważewski, Franciscus Leja, Stanislaus Gołąb, Hiacynthus Szarski. Nunc Universitas Iagellonica quindecim facultates habet, in quarum numero tres facultates medicae sunt, quae inde ab anno 1993 iterum ad Universitatem Iagellonicam pertinent et Collegium Medicum faciunt. Aedificatur novus Campus Universitatis Iagellonicae ante 600 annos Renovatae. Quotannis quinquaginta fere milia iuvenum erudiuntur, quorum 65 % feminae sunt. Erudiuntur non solum iuvenes e civitatibus Unionis Europaeae, sed etiam ex Asia, Africa et ex novis civitatibus Europae Occidentalis (Ucraina, Belorussia).

Tempora nostra

Hodie in Universitate Iagellonica litteris scientiisque excolendis operam dant circiter 540 professores, 730 doctores habilitati, 2600 ceteri magistri. Erudiuntur circa 50 millia studiosorum et doctorantium. Circa 3500 viri feminaeque Universitatem administrant. Universitas, cuius auctoritas in vita populi Poloni tantum valet, maxima cum cura fovenda est. Quam ob rem ampliatur Campus Universitatis Iagellonicae ante 600 annos Renovatae. Quam ob rem Facultas Physicae, Astronomiae et Informaticae Adhibitae atque Facultas Chemica in novas sedes transferentur. Aedificatur Centrum Educationis Naturalis et Institutum Geologiae. Quod ad Facultatem Philologicam pertinet, novum Collegium Paderevianum aedificatur et vetus aedificium ad recentiorum temporum rationes accommodatur. Denique Collegium Novum et plateae adiacentes reficiuntur. Quae proposita ut peragamus, pecunias petimus a Ministerio Scientiae et Scholarum Superiorum, ab Unione Europaea, ab Urbe Cracovia et a Consilio Monumentorum Cracoviensium Renovandorum. Ipsa Universitas quoque pecunias suas dat.