X
PL  | EN  | LA

Iubilaeum

Ecce tempus venit, quo Universitas Iagellonica annum sollemnem sescentesimum quinquagesimum init. Ego, rector trecentesimus quintus, honori mihi duco, quod in memoriam revocare possum verba Casimiri Magni, Universitatis conditoris, quae die 12 mensis Mai anno 1364 protulit quaeque in documentum fundationis Academiae Cracoviensis (quod tum Studium Generale vocabatur) illata sunt.

Rex ille dixit: “Nos Casimirus gratia Dei Poloniae rex [ ... ] constituimus Cracoviae, in urbe nostra, constituere atque ornare locum, quo Studium Generale in omni concessa facultate floreret. [ ... ] Sit ibi scientiarum praepotentium margarita, ut viri prodeant consilio maturo illustres, virtutibus clari, artium variarum periti, aperiatur scientiarum fons recreans, ut ex eius plenitudine omnes scientiarum avidi haurire possint. Cracoviam veniant libere omnes, non solum Regni nostri et terrarum adiacentium incolae, sed alii quoque e variis mundi partibus, qui scientiarum margaritam illam clarissimam possidere cupiunt”.

Qui dies anniversarius in memoriam revocat Casimirum regem, qui Almam Matrem Cracoviensem condidit et ob eam rem a posteris “Magnus” nominatus est. Is patriam nostram non solum opibus auxit, sed etiam operam dedit, ut cives docti humanique fierent. Inde ab illa aetate universitas nostra per plus quam sex saecula sapientia illa utitur, ut Respublica nostra gloria floreat. Cives nostri sapientissimi atque nobilissimi ex illo sapientiae fonte hauserunt. Hae sunt nostrae radices et hereditas nostra.

Verba petita ex oratione, quam habuit prof. dr. hab. med. Adalbertus Nowak.

 

 

 

 

Opera mutua



Gratias agimus maximas omnibus magistratibus, institutis, mercatorum firmis et mediis, quae nos iuverunt in magna sollemnitate scientiae Polonae apparanda, quod est iubilaeum Universitatis Iagellonicae ante 650 annos conditae.

 

 

 

 

Nostrae localisationes

Contactus




Officina Iubilaei Apparandi

e-mail:
jubileusz@uj.edu.pl
telephonum:
+48 12 663 10 84
fax:
+48 12 663 10 85
domicilium:
via Gołębia 24 (aedes 23a), 31-007 Cracovia